![]() |
||||
|
ANONIMI Laudes Domini |
| Quis queritur sera virtutes dote iuvari, quis promissa dei lento procedere passu? Quis fine humano meritur iudicis urnam perpetui tardum que putat, quod saecula debent? |
||||
| 5 | Accelerare diem, meritis qui praemia reddat, | |||
| nobilis ingenti testatur gloria facto. Nam qua stagnanti praelabitur agmine ripas tardus Arar pigrum que diu vix explicat amnem, qua fraterna Remo progignitur Aedua pubes, |
||||
| 10 | coniugium memini summa pietate fide que; | |||
| lex divina tamen meritum cumulabat amoris. Et votum ambobus socium praecedere morte maerori que pio curam mandare sepulcri. sed prior uxorem decreti pagina legit. |
||||
| 15 | Tum desolatus largo iubet ore cavari | |||
| post mortem fiunt quae membris hospita saxa; susciper<e> et veniens aeterna que foedera iungens, ut, quos viventes tenuisset lectulus idem, post praecepta dei bustum commune levaret, |
||||
| 20 | sensit vota sui coniunx praesaga mariti | |||
| magna que temporibus tribuit miracula castis. Nam cum defunctis iungantur brachia membris et repetita manus constringant vincula trunco, ne, quibus humanae complentur munera vitae, |
||||
| 25 | accidat informis fluitatio dissociatis, | |||
| immensum dictu! Quo tempore vita peracta est iungendus sociae <et> prospecta sede maritus, postquam morte viri reserata est ianua leti horrendum que larem iam lux ingrata retexit, |
||||
| 30 | deprensa est laevam protendens femina palmam, | |||
| invitans socium gestu viventis amoris. Quis dedit affectum tumulo? quis vincula solvit? Unde sepulta videt venturam coniugis umbram? tu facis haec, tu Christe deus, tua signa moventur |
||||
| 35 | paulatim que doces sopita resurgere membra. | |||
| Tu, quem venturum sancti cecinere prophetae, incorrupta dei suboles, rector que regentis, quo sine nil magnum genitor deliberat ingens, cuius ad imperium certis mare constitit oris |
||||
| 40 | - nec licet immenso terris excurrere ponto! - | |||
| plana que montanos includunt littora fluctus; qui vario stabilem dotasti munere terram in nostros usus, largus pietate paterna. Te vade mortales committunt semina sulcis |
||||
| 45 | et novus arenti procedit caespite partus; | |||
| tu manare iubes fecundo nectare vites, tu gratos epulis hominum medicos que saluti arboribus succos, tu nobis dulcia mella; tu servire iubes homini genus omne animantum, |
||||
| 50 | insuper et gravibus lucos curvescere pomis | |||
| atque novos reditus nullo de semine nasci; tu varios amnes nostro prodesse labori et renovare sacris benedictum fontibus aevum; te duce velivolis patuerunt aequora rostris |
||||
| 55 | divisos que fretis lustravit navita portus. | |||
| Tu, postquam certis sunt acta elementa figuris, ne torpere rudi caelestis machina vultu inciperet, vario signasti lumine mundum et quicquid caelo radiat, tua dextera finxit; |
||||
| 60 | his aulam domini placuit contexere ditis. | |||
| Iam freta ne nullis agerentur inhospita terris assiduum que alacer numeraret navita portum, crebra satis tumido defigitur insula ponto, - nec tamen insano metuit circumdata fluctu - |
||||
| 65 | exiguo que fretis innitens orbe resistit, | |||
| te duce confidens, cuius venerabile pactum nexum lege pari summum que imum que peraequat, nec sinit impositos quoquam transcendere fines. Ac ne plana nimis tellus vel nuda iaceret, |
||||
| 70 | vitibus aptandos iussisti assurgere colles | |||
| grandibus, et largos umbracula texere lucos; tum ne vastus agat silvis torpentibus horror innumeros fetus proceris saltibus addis, incola vel nemori neu desit praeda petenti; |
||||
| 75 | tum volucres multas et mille examina vocum, | |||
| mortali harmonia lucis resonare canoris; sic annum placuit variis intexere formis et vice iucunda mortalibus addere fructum, neu semper prolixa dies nimis ureret orbem |
||||
| 80 | neve brevis iustum raperet nascentibus ignem; | |||
| ac ne perpetuo quateret labor omnia nisu, dat requiem fessis hominum nox roscida curis; ut que humana salus securum duceret aevum, sponte salutares de caespite surgitis herbae: |
||||
| 85 | has pater ipse serit nutu, non vomere dives. | |||
| Non ego, ferrato tegerer si viscera muro, ferrea vox linguae que forent mihi mille canenti, munera cuncta queam vestrae pietatis obire. Sed pater ille tuus, secreta in sede locatus, |
||||
| 90 | nec cuiquam visu facilis cunctis que tremendus, | |||
| te misit dominum terris vitae que magistrum, et quisquis natum iusto veneratur honore ambobus sua vota dicat vitam que perennem tu casti recti que tenax, et flectere leges |
||||
| 95 | post crimen facilis, si quem vecordia praeceps | |||
| depulit a vobis praescripto limite vitae. Te genitor nostra, paterentur ut ora tueri, induit humana facie membris que caducis; quis temptaret enim fragiles attollere visus, |
||||
| 100 | si talis trepidis voluisses sistere terris, | |||
| qualis es, ingenti cum torques fulmina dextra praesentem que iubes directa pavescere poenam vel cum placatus campis sitientibus imbres dividis, et dubias sulcis producis aristas? |
||||
| 105 | Ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum, | |||
| virgine conciperis - non sufficit esse pudicam nec quae nupta queat domino coniungere fratrem - ut procul ex utero contagio turpis abesset. Mox ubi processu felix maturuit aetas |
||||
| 110 | indociles animos monitis servare paternis | |||
| aggrederis rectam que viam labentibus offers; atque ut missa deo penitus praecepta paterent, imperium <tu> morti adimis morbo que solutos desperata iubes apprendere munia vitae |
||||
| 115 | restituis que diem caecis et, ne quid inausum | |||
| restaret penitus, quo perfidus error obiret, indicis sensum tumulis et condita pridem membra iubes iterum superas consurgere in auras agnoscunt que suum dilecta cadavera nomen. |
||||
| 120 | At postquam legem sectator idoneus hausit, | |||
| ut se mortali caelestis spiritus aula exueret, legis intentum, quo cuncta doceret pro summo toleranda deo recte que perennem contemptu mortis sibi quemque assumere vitam. |
||||
| 125 | Sic completa ferens genitoris iussa redisti | |||
| ad summi secreta poli, qua lucidus aether pigra vetat proprio succedere nubila caelo. Atque ut certa foret pereuntis copia turbae quae praecepta dei miserandis auribus arcet, |
||||
| 130 | nec nova defunctos iam pridem iura tenerent, | |||
| carceris inferni feralia libera solvis innumeram que iubes tenebris emergere plebem his tantum clausis, quos impia vita notarit. Et loca poenarum venturis dividis umbris, |
||||
| 135 | quae tibi non credant vel quae se credere fingant, | |||
| sancte deus summi que dei venerabile pignus, ad cuius nomen violenta morte fugatae pectoribus propriis aliena que pectora nanctae exclamat pallent que animae iussae que recedunt |
||||
| 140 | (sicut multa prius de te miracula produnt) | |||
| cum terram caelum que inter suspensa tenentur, obstricto per te quia nil permittitur hosti. At nunc tu dominum meritis, pietate parentem, imperio facilem, vivendi lege magistrum |
||||
| 145 | edictis que parem, quae lex tibi condita sanxit, | |||
| victorem laetum que pares mihi Constantinum! Hoc melius fetu terris nil ante dedisti nec dabis: exaequent utinam sua pignora patrem! |
||||