|
|
||
|
(4-5) R. = ed. RIESE |
| 4. PRECATIO TERRAE MATRIS R. 4 | ||||
| Dea sancta Tellus, rerum naturae parens, | ||||
| quae cuncta generas et regeneras sidus , | ||||
| quae sola praestas gentibus vitalia, | ||||
| caeli ac maris diva arbitra rerumque omnium, | ||||
| 5 | per quam silet natura et somnos capit | |||
| itemque lucem reparas et noctem fugas: | ||||
| tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos | ||||
| ventosque et imbres tempestatesque contines | ||||
| et, cum libet, dimittis et misces freta | ||||
| 10 | fugasque solem et procellas concitas | |||
| itemque, cum vis, hilarem promittis diem. | ||||
| Tu alimenta vitae tribuis perpetua fide | ||||
| et, cum recesserit anima, in te refugimus. | ||||
| Ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt. | ||||
| 15 | Merito vocaris Magna tu Mater deum, | |||
| pietate quia vicisti divum numina. | ||||
| Tu <es> illa vere gentium et divum parens, | ||||
| sine qua nil maturatur nec nasci potest. | ||||
| Tu es Magna, tuque divum regina <es> dea. | ||||
| 20 | Te, diva, adoro tuumque ego numen invoco, | |||
| facilisque praestes hoc mihi quod te rogo, | ||||
| referamque, diva, gratiam [tibi] merita fide; | ||||
| exaudi, quaeso, et fave coeptis meis; | ||||
| hoc quod peto a te, diva mihi praesta volens: | ||||
| 25 | herbas, quascumque generat maiestas tua | |||
| salutis causa <et> tribuis cunctis gentibus, | ||||
| hanc <nunc> mihi permittas medicinam tuam. | ||||
| Veni ad me, <diva>, cum tuis virtutibus, | ||||
| quodque ex his fecero, habeat eventum bonum. | ||||
| 30 | Cuique easdem dedero quique easdem a me acceperit | |||
| sanos eos praestes. Denique nunc, diva, hoc mihi | ||||
| maiestas praestet <tua> quod te supplex rogo. | ||||
| 5. PRECATIO OMNIVM HERBARVM R. 6 | ||||
| Nunc vos potentes omnis herbas deprecor | ||||
| exoro maiestatemque vestram, vos quas parens Tellus | ||||
| generavit, et cunctis gentibus dono dedit. | ||||
| Medicinam sanitatis in vos contulit maiestatemque | ||||
| 5 | ut omni generi humano sitis auxilium utilissimum. | |||
| Hoc supplex exposco precorve: | ||||
| huc adestote cum vestris virtutibus, | ||||
| quia qui creavit vos, ipse permisit mihi, | ||||
| ut colligam vos, favente hoc etiam | ||||
| 10 | cui medicina tradita est, quantumque vestra | |||
| virtus potest, praestate medicinam bonam, | ||||
| causam sanitatis. Gratiam, precor, mihi | ||||
| praestetis per tutelam vestram, ut omnibus viribus, | ||||
| quidquid ex vobis fecero | ||||
| 15 | cuive homini dedero, habeat | |||
| effectum celerrimum et eventus bonos, | ||||
| ut semper mihi liceat | ||||
| favente maiestate vestra vos colligere, | ||||
| ponamque vobis fruges et gratias agam | ||||
| 20 | per nomen maiestatis, qui vos iussit nasci. | |||