ANONIMI

Praefatio et
Carmina
Anthologiae Latinae

(6-12)

R. = ed. RIESE

 

    6. PRAEFATIO    R.

 
     
    Hactenus me intra bulgam animi litcscentis inipitum tua eritudo, instar mihi luminis aestimande ade , normam reduviare conpellit. Sed antistat gerras meas anitas delibuta; et post artitum Nasonem quasi agredula quibusdam lacunis baburrum stridorem averruncandus obblatero. Vos etiam, viri optimi, ne mihi in aginam vestrae hispiditatis amanti cataclum carmen inreptet, ad ravim meam mani convertite cicuresque conspicite, ut alimones meis carnatoriis quam censiones extetis. Igitur conrumo sensu meam returem quamvis vasculam Pieridem; actutum de vobis lampenam comptulam spero adiutan<e>amque. Cupedia praesumens iam non exippitandum sed opit<ul>andum sibi esse coniectat. Ergo bene peda<tu>m me ac pudori citimum contucatum censete, quoniam, si haec nec crepera extiterint nec fracebunt quae alucinari velut bovinator adactus sum, voti vobis damnum usque ad exodium vitulantibus coagmentem. Quis enim me non sonivium et murgissonem fabula autumabit quam mentorem exfabillabit altiboans? Unde favore m<e> exfebruate fellibrem, ut apludam harmonie temsore a me velut ambrone collectam adoreos vertatis in struppos.
   
    7. OCTAVIANI   R. 20

 
     
    Candida sidereo fulgebat marmore Cypris  
       nec cinctam reddit nobilis arte lapis,  
    mystica secreti dirumpens claustra pudoris  
       cum urtica gremio prosilit aetherio.  
    5 Proles heu niveis nutritur pessima membris g  
     ratum iamque locum protegit herba ferox.  
  Sed recte factum: celantur fervida membra,  
     cultibus ut lateat tecta libido malis.  
  Mulciber an Martem metuens hoc sponte peregit,
   10    horreat ut Mavors dulcia adulteria?
    Sordet pulchra Venus, temnuntur Cypridos artus?
       Quid placeat nobis, si Venus ipsa piget?  
     
    8. ANONIMI   R. 21

 
   
    Sacrilegus capite puniatur. De templo Neptuni aurum peri<i>t. Interposito tempore piscator piscem aureum posuit et titulo inscripsit "De tuo tibi, Neptune". Reus fit sacrilegii. Contra dicit.  
       
    <Proemium>   
     
    Unde redit fulgor templis? Quis inania nuper  
    tantis, Salsipotens, distendit limina donis?  
    Ecce abiit damnum! Splendescunt icta metallis  
    marmora et antiquus caedit laquearia fulgor.  
    Pone animos laetos, quisquis testantia furtum  
    dona vides. Titulis votum quod lucet opimis  
    gaudendum fuerat, nisi munus pauperis esset.  
    Heu scelus et magnis nequiquam prodiga rebus  
    mens humilis! Miseros semper quam maxima produnt!  
    Sordidus et nigrae dudum vagus accola harenae  
    nunc aurum piscator habet gaudetque metallis.  
    Nec satis est: donat templis, per limina figit  
    et titulo confessus ovat. Consurgite in iram,  
    quis caelum, quis templa placent! Modo limine in omni  
  supplex, maiorum portans munuscula mensis  
  vel tenuem <s>pectabat opem: nunc ditior illis  
  quos coluit meliorque deo est: quod perdidit ille,  
  hic donat. Prorsus magna est iniuria Nerei:  
  dignus non fuerat titulis, nisi perderet aurum!  
  Non <unum> facinus caeso est auctore piandum:  
    multa patent, sed plura latent; scelus undique densum est.  
    Tollere rem templis furor est temploque vicissim  
    rem furti donare nefas. Pro dira nocentum  
    consilia! In scebis quae mens excogitet istud,  
    res auferre sacras et consecrare rapinas?  
    Heu similis vindicta malo! Nunc ipsa pudori est  
    vox mea, ne magnos laedat magis ultio divos.  
    Audiet haec populus nosque hoc narrabimus; ergo  
    quod factum est meminisse nefas refer<e>tur in urbe.  
    Elusus custos raptumque altaribus aurum.  
    Mens audax scelus hoc, manus improba, perditus ardor,  
    antistes victus, penetralia prodit<a>, numen  
    contemptum, templum pauper, piscator abundans.  
    Vos, o caelicolae, vestrum nunc invoco numen.  
    Sit mihi fas reticenda loqui, dum proditur iste.  
       
    <Narratio>   
       
    Natus ubi, ignotum est; neque enim de limine celso  
    piscandi doctus ducit genus. Inprobus ergo,  
    cum tantas terris dederit labor inclitus artes,  
    non Chalybum massas recoquit, non doctior aeris  
    ducit molle latus fulvumve intentus in aurum  
    multiplici gemmas radiantes lumine vestit,  
    non ager in voto est illi fortesque iuvenci,  
    non inlex fenus, non classica, non pia Musa,  
    sed spretis duro rebus placet omnibus isti  
    fraus, dolus et furtum pelagi. Conponitur ergo  
    saeta nocens, fallax calamus et perfidus amus,  
    principium sceleris. Iam tunc, iam perfidus iste  
    Neptunum spoliare parans petit alta profundi  
    Nereo<s> et vitreo resupinos marmore campos.  
    Illic sollicite <per> saxa madentia saetas  
    disponens imoque trahens animalia fundo  
    serus furtivum referebat munus ad urbem.  
    Nigra iam san<i>e maduerunt moenia saepe,  
    dum relevant populos vario commercia pisce.  
    Cernere erat genus omne maris, conpleret ut urbem:  
    hinc scarus, hinc var<i>us, hinc purpura, polypus inde,  
    hinc murena ardens, illinc aurata coruscans  
    et cancer mordax, <t >ergo et russante locusta;  
  thynnus, salpa, lagos, lupus, ostrea, sepia, mullus  
  et quidquid captum faciebat copia vile.  
  Proderat hoc illi tantum ad conpendia vitae,  
  nec dabat ars aliud; quamvis praedives adesset  
  mercatus populi, tamen hinc manus ista nocentis  
  vix erat aere gravis, nedum copiosior auro.  
  Laudatus sane, quantum spectabat ad artem,  
  et stulte multis dictus "Neptunius heros".  
  Hinc etiam adsiduus templo, dum solus ad aras,  
  solus ad altare est precibusque insistere cultor  
  creditur et placidos pelagi sibi poscere fluctus,  
  aurum (pro facinus!), veterum donaria, priscum  
  obsequium, antiquum munus, videt, arripit, aufert.  
  Quis populi gemitus, quis tunc concursus in urbe!  
  Quis fuit ille dies, miseri cum pendere poenas  
  custodes iussi fuso de sanguine crimen  
  ignotum insontes luerent facinusque negarent!  
  Heu male magnorum semper sub nomine tali  
  velamen scelerum! Vilis persona: quis ergo,  
  despiciens hominem, tantum quis crederet umquam  
    pauperis esse nefas? Volitat cum funere dives  
    multorum. Ne<c> scire potest sua crimina solus.  
    Hoc rursus magna statuere primordia rerum,  
    quod cito tam prodit crimen quam concipit ardor.  
    Mens hominum facinus sine fine a<d>mitteret ullo,  
    si posset celare diu. Cultoris honore  
    sacrilegus lucet manibusque ablata nocentis  
    post spatium produnt crimen redeuntia dona.  
       
    Excessus  
     
    Huc, huc tergemino letali<a> fulmina telo,  
    Iuppiter undarum, valido, Neptune, tridenti
 
    concutiens maria alta iace pontoque verendus  
    litoreas transcende moras! Stet turbidus axis  
    nubibus et zephyris fundo revolutus ab imo  
    gurges inexpletum feriat vada marmore cano.  
    Piscator s<c>aevus meritum confundit utrimque:  
    stat post furta pius, templis tu<a> munera reddens,  
    et post dona reus. Pro fluctus summa potestas!  
    Bis tibi calcato facta est iniuria caelo:  
    cum tua sacrilegus rapere<t> donaria tempio,  
    contemptus fueras; iam nunc obnoxius esse  
    coepisti, ablatum post<quam> tibi reddidit aurum.  
     
    <Probatio>  
       
    "Ars" inquit "studiumque dedit mihi, non scelus, aurum".  
    Verum est? Eoos etenim mercator adisti  
    et repetis patriam longo post tempore dives!  
    Scilicet his manibus viduatos cernimus esse  
    ture Arabas, Persen gemmis et vellere Seres,  
    dente Indos, ferro Chalybes et murice Poenos!  
    Non pudet hanc artem, scelerum <iam>, dicere, princeps?  
    Remus, cumba, fretum, gurges, notus, ancora, lembus,  
    <b>arca, amus, pumex, conchae, vada, litus, harena,  
    contus, saeta, salum, calamus, notae , retia, suber:  
    hic labor, haec ars est, hinc fulvum colligis aurum.  
    Mercator madidus, parvae stipis actor, ad aurum  
    ut venias, <iam> scire velim; quem quando patronus  
    maximus antiquo donavit tegmine vestis,  
    mensibus ignorant maria intermissa clientem.  
    "Quis me" inquit "tantum facinus committere vidit?".  
    Hoc bene habet, haec vox mihi <iam> confessio pura est.  
    Nunc ergo incipiam crimen sic pandere ver<b>is  
    ut visum te, scaeve, putes. Ergo omnis ad istud  
    huc ades, <o> iudex, facinus. Signantia rebus  
    argumenta feram, magno quae saepta nig< r>ore  
    interdum visus fallunt, <s>ed crimina produnt.  
    Omne equidem furtum, dirus quod concipit ardor,  
    his, nisi nunc fallor, rebus constare necesse est:  
    an locus admittat facinus conplerier an non,  
    an valeat persona nefas committere tantum.  
    Singula si excutimus, casurum est crimen in ipsum.  
    Ergo, ut distinctam est, videamus ab ordine primo  
    an locus admittat facinus conplerier an non.  
    Templum est unde istud sublatum dicimus aurum  
    (maxima res, venerandus honos, custodia nulla),  
    quod mane expansis foribus vix vespere nigro  
    stridula cardinibus claudit antica retortis.  
    Hoc patet adsidue luce omnibus, utpote quisque  
    influxit, precibus nec fas est claudere postes.  
    Ingressos nulla observat custodia, nulla  
    egressos, licet <et> semper decurrere ad aras  
    omnibus et simulacra modis contingere miris .  
    Dona etiam veterum populorum, insignia regum,  
    et laudare licet cunctis et tangere fas est.  
    Ianitor hinc longe est primoque in limine custos.  
    Ipse etiam interdum penitus discedit ab aris  
    antistes metuitque precantibus arbiter esse.  
    Hinc facilis causa scelerum facilisque malorum.  
    Nullus custodit templum, quia creditur aras  
    caelicolum servare timor. Patet omnibus ergo.  
     
    Exemplum  
     
    Sic Phrygiae spes sola perit, dum milite lecto  
    Palladii numen servantibus undique Teucris  
    ingressus templum furtim non creditur hostis;  
    et licet Iliacus flammam Vestamque calentem  
    hoc metuens Pri<a>mus muris vallasset et armis,  
    dum tamen ingressos fas qui sint poscere non est,  
    invisum e templis antistes fugit Ulixen.  
    Non mirum est ergo quod nos sic perfidus iste  
    decepit, templis numquam suspectus et aris,  
    sicut Pergameas caesis custodibus aras  
    audax, ut numen raperet, penetravit Achivus.  
       
    <Probatio>  
       
    Nunc, quoniam cunctis manifestum cernimus esse  
    ad causam scelerum templum patuisse rapinis,  
    quod sequitur, certo tractandum examine rerum est  
    an valeat persona nefas committere tantum.  
    Quid metuat pauper? Neque enim est iam dives habendus  
    et cum dona ferat; quamvis maria alta peragret  
    perditus et templis furtivum congreget aurum,  
    pauper erit, cui nullus honos, cui gratia nulla,  
    non clarus genitor, non noto semine mater.  
    Scilicet horrescit prisco ne nomine avorum  
    dedeceat fasces, miser undique, solus ubique!  
    An non hoc genus est cuius de examine multo  
    quisquis honoratos respexit forte parentis  
    ob meritum fulgere viros, mox improbus, audax,  
    fortunam incusans et tetro lividus ore  
    pauperiem monstrat superis ac pectore laevo  
    dira quiritatus fundit convicia caelo?  
    Pauperis omne nefas facile: scelus aptus ad omne,  
    in pretium pronus, despecta numinis audax,  
    vilis, inops, scaevus, turpis, temerarius, ardens,  
    perditus, abiectus, maledictus, sordidus, amens.  
    An non sunt isti quorum de nomine multi,  
    ducere concessis dum nolunt artibus aevum,  
    caedibus infamant silvas et crimine cauto  
    insidias tendunt domibus gregibusque rapinas?  
    Aut, quibus <h>aut ulla est caro de sanguine cura,  
    pactas corporibus vendunt in proelia mortes.  
    An vobis mirum est furtum quod fecerit ille  
    sanguinis et vitae pretio qui extinguet honorem?  
    Nunc age, si veris tractavimus undique causis  
    pauperis esse nefas quidquid peccatur in orbe,  
    quod superest, positis iam rebus ab ordine primo  
    index an sceleris sit rapto<r et ipse> videndum est.  
       
    <Excessus>  
     
    Neptuni e templo votivum perdimus aurum.  
    Heu male cum diris altaria iuncta metallis!  
    Qui primus templis aurum dedit omine diro,  
    causa scelerum primus fuit. Omne paratas  
    in facinus mentes hominum succendier auro  
    non scierat? Rectis semper contraria rebus  
    fulva metallorum est rabies. Haec proelia miscet,  
    haec castos vendit thalamos, haec polluit aras.  
    Mille nocendi artes. Volumus si visere priscos,  
    dicite quod facinus commissum non sit ob aurum.  
    Auro ardet Glauce, Danaë corrumpitur auro,  
    auro emitur Pluton, Phlegethon transcenditur auro,  
    proditur Amphiaraus atque Hector venditur auro;  
    hoc Medea maga est, serpens vigil, exul Iason;  
    hoc Mida ieiunus, Paris altus, naufraga Helle,  
    [hoc sapiens furia , Venus invida, Iuno cruenta]  
    Hippomenes cursu velox, hoc tarda Atalante est.  
    Aurum quod nigris Pactolus miscet harenis,  
    quod condit faeinus , tristis quod celat Avemus,  
    quod ferrum intundit, liquidum quod conficit ignis,  
    quod furor exposcit demens ad proelia saeva,  
    quod raptum querit<ur> coluber, quod Punica virgo  
    amissum plangit, Tyria damnandus in aula  
    Pygmalion caeso quod perdit fraude Sychaeo,  
    quod tutum nec templa tenent nec pauperis ardor.  
       
    <Refutatio>  
     
    ["Qui raperet, donum templis non redderet" inquit.]  
    Sentio quas nobis subrepto praeparet auro  
    callidus ambages. Templorum abscondere furem  
    cultoris temptat donis et divite censu  
    pauperiem foedam, scelerum causamque malorum,  
    excusat largus. Nos autem insistimus inde.  
    Hoc ideo factum est ut crimen frangere possis.  
    Hinc etiam est illud docto quod concipis astu,  
    squamigerum in piscem raptum vertatur ut aurum,  
    ut titulum inscribas: "Tibi nunc, <rex> alme profundi,  
    quod dedimus, Neptune, tuum est". Pulchre omnia, pulchre  
    dissimulas, sed vera patent. Iam frangere votum est  
    hoc quoque, quod longo meditatum tempore profers,  
    argumentum ingens: "Templis non redderet aurum  
    qui tulerat". Macte, scelerum doctissime rhetor,  
    verborum auxiliis subverso crimine rerum!  
    Reddere te donum deus inpulit, inpulit angor,  
    inpulit et scelerum mens conscia, conpulit index  
    furtorum semper timor anxius atraque mentis  
    tristities pallensque metus resecansque medullas  
    post causam raptus trepidis penitudo secunda.  
    Haec scaevos vexant. Non sunt, mihi credite, non sunt  
    Eumenides dirae, fallax quas fabula narrat  
    Cocyti in gremio rapidi, Phlegethontis ad ignes  
    Tartarei, incinctas facibus, serpente, flagellis;  
    sed metus et facinus, et mens est conscia pravi.  
    Ni fallor, victum est, magno quod protulit astu.  
    Sed superest pars magna mihi de crimine vero.  
    "Qui raperet, totum templis non redderet". Ergo  
    hoc quoque sic vincam verum fatearis ut ipse.  
    Sustuleras tu plus. Partiris, perfide, furtum,  
    non totum reddis; superavit copia mentem.  
       
    <Excessus>  
     
    Nunc, quoniam manifesta fides gradibusque malorum  
    hinc illi<n>c lucent conlatis crimina rebus,  
    officium invadam, valeant ut cernere cuncti  
    piscandi doctis semper nil nequius esse.  
    Hic taceam audaces ducit quod pallida semper  
    in scelus omne fames secretaque crimina cogunt.  
    Hoc loquor: infaustis levior cum scanditur alnus,  
    quid faciant remo celeri lemboque volanti  
    excussum ventis pelagus cum litora frangit?  
    Naufragium expectant. Sidit cum rapta sub unda<s>  
    puppis, submersi fundo scrutantur harenas.  
    At cum lassatus portum vix navita vidit,  
    furta parant missosque secant in litora funes.  
    O scelerum auctores, tetro et cum crimine ponti  
    cladum participes et tempestatis amici!  
    Haec quoque, si excutitur, quam magni criminis ars est!  
    Non scelus est un<c>o piscem quod fallitis amo,  
    quod placidas subter una intertexitis undas?  
    Piscibus adsuetis fallaces tendere morsus  
    Neptuni pulchrum visum est non parcere templis.  
       
    Epilogus  
     
    Iam satis haec. Factis <mea> vox inpensa nefandis  
    piscantis facinus cecinit versuque coegit  
    aurum, templa, nefas, titulos, epigrammata, munus.  
    Supplicium restat scelerum, quod reddere debet  
    iudex, horrendo tollens tortore securim.  
    Dicite, quos ius est examina figere causis,  
    dicite iam poenas mandatas legibus almis.  
    Vos quoque, quis ferro mortale<s> caedere fas est,  
    cum iam damnati iugulos ac colla petetis,  
    ne campis patriaeque loco nec caedite iuxta,  
    deprecor. Ad nigras ducatur v<i>nctus harenas,  
    ultima despumans pelagus qua litora lambit.  
    Hic iaceat medius ponto terrisque nefandus;  
    et cum sollicitum ventis mare tollitur alte,  
    destruat unda rogum rapiantque animalia corpus.  
    Hic tamen expositis tumulos conponite membris  
    et titulum facit<e> et versu hoc includite carmen:  
    "Piscibus hic vixit, deprensus piscibus hic est,  
    piscibus occubuit. Spes, crimen, poena sub uno est".  
     
    9. EPITHALAMIVM   R. 22

 
   
    Ite, verecundo coniungite foedera lecto
    atque Cupidineos discite ferre iocos.
    Alliget amplexus tenerorum mater Amorum,
    quae regit Idalium, quae Cnidon alma regit,
    concordesque tegat cum maiestate benigna
    constituat<que> patres, et cito reddat avos.
   
    10. VERBA AMATORIS AD PICTOREM  R. 23

 
   
    Pinge, precor, pictor, tali candore puellam
    qualem finxit Amor, qualem meus ignis anhelat.
    Nil pingendo neges; tegat omnia Serica vestis,
    quae totum prodat tenui velamine corpus.
    Te quoque pulset amor, crucient pigmenta medullas;
    si bonus es pictor, miser in suspiria pinge.
   
    11. AMANS AMANTI   R. 24

 
   
    Dic, quid agis, formosa Venus, si nescis amanti
    ferre vicem? Perit omne decus, dum deperit aetas.
    Marcent post florem violae, rosa perdit odorem,
    lilia post vernum posito candore liquescunt.
    Haec metuas exempla precor; et semper amanti
    redde vicem, quia semper amat qui semper amatur.
   
    12. RESCRIPTVM   R. 25

 
     
  Non redit in florem sed munus perdit, amantis  
  * * * * * * * * * * * * * * * * * * *  
    quidquid vile, iacet; dulce est quodcumque negatur.
    Nam si formosa facili penetratur amore
    facit adulterium et munus perdit amantis .
     

 

Back to Rare texts page

 

Torna alla pagina philologica

 

 

Back to philological page